PORTICANI

PORTICANI
PORTICANI
memorati in concilio Lateran. I. A. C. 1122. can 12. Illam vero pravam Porticanorum consuetudinem, quae hactentis ibi fuit ——— removendam censemus: ut Porticanorum habitatorum sine heredtibus morientium bona, contra morientium deliberationem, minime pervadantur: ita tamen, ut Porticani in Romanae Ecclesiae et nostra nostrorumque successorum oboedientia et fidelitate permaneant: Quinam sie dicti sint, minime perspicuum est. Quidam hôc nomine Portuenses indigitatos volunt; quoniam Calixtus II. sub quo Concilium habitum, de Porticanis, tamquam de subiectis dominio temporali Ecclesiae Romanae decernit: et videntur hi qui in Portu Romano habitabant, Porticani appellati, sicut Africanos, Illyricanos, Arausicanos, Anglicanos etc. novimus appellari, Afros, Illyrios, Arausionenses, Anglos. Narrat autem Anastasius in Vita Leonis IV. Pontificem hunc Corsis exulibus incolendam Portuensem civitatem donâsse, cum circa S. Petri Basilicam absolvisset Civitatem Leoninam, in cuius Curatorem ac Praefectum annonae ius exercebat Praefectus Urbis Romae; cuius munus erat, Portum Claudii ad ostia Tiberina reparare, curam mercium quae ibi exponebantur gerere, atque omnes ab iniuriis vindicare. Etiam vero Praefectus Urbis facultates publicabat eorum, qui offensam contrahebant, propter operas portuenses, ut ex Ambrosii Epist. ad Eusebium Episcopum Bononien sem liquet: quin etiam bona eorum vindicabat, qui sine liberis decederent, et illis qui ab intestato ac sine herede moriebantur, succedebat in Civitate Leonina, quod ius Calixtus praefatus abolevit A. C. 1123. bullâ datâ Albae 5. Id. Iul. Indictione 1. Pontific. V. Undein portu quoque super bonis Publicanorum, cum sibi quo que idem ius assereret, in Concilio Lateranensi, vetitum fuisse videtur sub Calixto, qui Praefecto Urbis erat infestus etc. Aliis a porticu dicti sunt, qui proin can. 12. Concilii Lateran. loqui de his volunt, qui Romae porticus habitabant. Romae siquidem, ante Barbarorum vastationes et incendia, ingentes aderant porticus, ubi peregrini recipiebantur, quorum aliquae erant a Basilica Petri, usque ad Molem Hadrianam, Sigoniô referente Histor. Ital. A. C. 1145. Aliae vero a Basilica S. Pauli, usque ad portam Urbis, ut colligitur ex Procopio, de Bello Goth. l. 2. et Aretin. de Bello Ital. l. 1. In his itaque porticibus habitantes, Porticani videntur iis dicti, quorum numerum non fuisse exiguum, e caede illorum, a Romanis in ipsa porticu factâ, sub Eugenio III. elicitur, Sigonio, de Bello Ital. l. 11. A. C. 1145. memoratâ: Et certe in Diplomatis et Constitutionibus Pontificiis tam Praedecessorum, quam Successorum, Calixti II. ostiensem Portum habitantes, numquam Porticani, sed Portuenses perpetuo, appellantur: quod satis firmô indiciô est, diversos illos a Porticanis fuisse. Nonnulli vero hôc nomine in signitos volunt peregrinos et crucesignatos, Hierosolymam et ad D. Iac. Compostellanum, sive crucesignatos ad Hispanicum bellum contra Agarenos iter facientes: quorum sive in itinere, sive in reditu morientium bonis hôc canone consultum fuerit. Hos autem dictos Porticanos aiunt, quasi Perticanos, quod eos per urbis loca deducentes Guidones, perticam viatoriam gestarent. Macri fratres, ipsos Guidones sive Bordinatos potius Porticanos nominatos volunt; hoc enim Clericorum collegium seu Scholam Carolus M. in Civitate Leonina fundavit, inter alia his verbis: Constituimus etiam, ut ipsa dicta Ecclesia in circuitu ipsius totum praedium, ubisita esse videtur, in integrum, cum terminis, a primo latere porticu maiore pergente iuxta Vaticanum etc. Quae porticus ab Adriani Mole, usque ab Basilicam Petri
protendebatur; sub qua latentes Gothos, inde ex insidiis ad Molem modo dictam invadendam erupisse. refert Blondus, Dec. 1. l. 4. destructa postmodum, sub Gregorio VII. ab Imperatore Henrico, una cum illa, quae a trigem ina Ostiensi porta ad S. Pauli usque vias contegebat. Ad hanc itaque porticum cum guidonum seu Bordinatorum Collegium una cum eorum templo S. Salvatoris pertingeret, S. Salvatoris de bordonia sive in Bordonia et S. Salvatoris in Porticu et de Porticu appellabatur, quae hodie S. Iacobi Cexaecaballi dicitur. Neque vero ipsi solum Guidones hîc habitabant, sed cum vastissimum spatium in Civitate Leonina, ex praedicto Imperatoris privilegio, possiderent, variisque in eorum aedibus peregrini habitarent, hos omnes a contermina porticu nomen accepisse, et tamquam ultramontanos Henrico Imperatori contra Calixtum II. adhaesisse, credibile est. Hinc Calixtus, post initam cum Caesare pacem, ut in fide Pontificum in posterum permanerent. can. hôc 12. Concilii Lateranensis decrevit. Insuper, quia porticani Clerici Guidones omnes huiusmodi advenas sepeliendi ius habebant vi privilegii a Carolo M. indulti, hinc ipsi peregrinorum
(qui quia apud ipsos habitabant, porticanorum nomine quoque sunt comprehensi) sine heredibus morientium bona, tempore schismatis, usurpabant, cui consuetudini obviam itum fuit dictô canonc. Sed et iidem Porticani dici potuêre a portando et ferendomortuos, quos Portitores vocatos esse Latinis, discimus ex illo virgilii Ane. l. 6. v. 298. ubi de Charonte, circa mortuorum curam occupato:
Portitor has horrendus aquas et flumina servat
Terribili squaelore Charon ———
Ut alias eorum coniecturas omittam. Iisdem tamen Ioh. Suarezii Vasionensis Episcopi sententia magnopere probatur, qui Calixti decretum de militibus accipiunt, quorum mentio fit can. P. Principalis dist. 63. quae est Pelagii Pontif. Epistola, ubi sic habetur: P. principalis de votissimorum militum, qui in Crvitate Centumcellensi consistunt etc. Vide illos in Hierolex.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • AEGYPTIACI Dies — inter Christianos prohibiti, Non observetis dies, qui dicuntur Aegyptiaci, aut Calendas Ianuarii, in quibus cantilenae quaedam et comessationes et ad invicem dona dantur, quasi in principio anni, boni Fati auguriô. 26. quaest. 7. can. 16.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PERTICA — apud in certum Agrimensorem in Fragm. Si fuerit ergo vallis, quae conspectum agentis exsuperet, per ipsam metis ad ferramentum appositis erit descendendum: cuius, rigoris incessum ut a se in contraria aequemus, afflicta ante linea Capitulum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PORTUENSES — vide PORTICANI …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SAXONUM Schola — item Saxonum Vicus, locus Romae, memoratus Baronio Notis ad Martyrolog. 10. Nov. de quo vide aliquid supra in vocibus Bordinati, Guidones et Porticani …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SCHOLA — quid proprie sit, indicat Ausonius Eidyll. 4. ad Nepot. v. 5. Graio Schola nomine dicta est, Iustae laboriferis tribuantur ut otia curis. A Graeco nempe χολὴ, quod otium denotat, nomen invenit. Quia enim secundum Celsum de re Med. l. 1. in Prooem …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VIRGARIUS — in Ecclesia romana Cantor Ecclesiae: ex tit itque prope Vatican am Basilicam Aedes S. Mariae Virgariorum, et Schola Virgariorum, de qua vide Macrum, Hierolex. ubi de Schola Virgariorum Porticani. Qui idem Virgarium habuisse curam praeparandi… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”